352
FATVORVM. 11
tio non est aliud quam completa digestio. Nam ca¬
lor agens in humidum, primo generat nigredi¬
nem, & agens in siccum causat albedinem, quam
albedinem ignis, si transcendit agens in eo, mutat in
purissimam citrinitatem. Haec omnia in calcinatio¬
ne plumbi attendi possunt. Etiam dicit Philoso¬
phus. Quia iam actu vnumquodque perfectorum
corporum suum bonum sulphur cum Mercurio
contineat, scilicet aurum aureum, & argentum ar¬
genteum. Ideo sulphur album per citrinum est
aurum. Quamobrem sulphur in eo est sulphur
rubeum, id est, ignis substantia, qui hoc album plus
digessit, Et sic sulphur album & rubeum ex vtra¬
que parte existit in sole. Quare ignis est perfectio
eius, et in igne generatum est, Et ideo amicabiliter
gaudet natura suae igneae naturae. Vnde aliquę res
extraneae hoc in corporibus causare non possunt,
cum ars non sit aliud mediante natura, nisi deco¬
ctio & digestio illius naturae per simplicem labo¬
rem. Exempli gratia, Mane cum surgo, & video
vrinam meam albam, iudico me parum dormiuis¬
se, tunc repono me iterum ad dormiendum, & ac¬
cepto somno, vrina citrinatur, Et hoc propter
maiorem digestionem caloris naturalis in me exi¬
stentem. Sic sequere naturam per artem similiter
decoquere, digerere, maturare substantialiter, cum
iam in actu natura contineat in se ignem natura¬
c iij
Quid sit ci¬
trinatio