352
CORRECTIO
CVm autem inter vulgares & Philosophos
aurum formam teneat, quod in prima sua dis¬
positione manens, lepram curet, et plures alias
virtutes habeat hoc autem est propter eius com¬
pletam digestionem, quia excellentia ignis in eo
agens, omnes malos humores consumit in corpori¬
bus ęgris existentib. tam ex causa calida quàm frigi¬
da. Sed hoc argentum facere non potest, quia tan¬
tam superfluitatem ignis non habet, nec tantum
est digestum et decoctum naturali maturitate. Ta¬
men isto non obstante, igneitatem occulte & virtu¬
aliter habet, sed non ita plene, quia adhuc ignis non
facit tales qualitates elementales sicut in auro. Et
ideo argentum in sua prima dispositione manens
non curat lepram ita potenter, nisi prius per artem
digeratur, quousque habeat gradus summos auri in
omni maturitate, quare alia ęgra corpora metalli¬
ca minus curant infirmitates, secundum quod magis
differunt in inperfectione & maturitate ab eis, &
ex defectu sulphuris infecti, & foetidi, & vrentis,
ex quo, generatione et coagulatione sua facta sunt
ab initio, & ideo non curant. Cum ergo aurum tan¬
ti vigoris sit apud vulgares, & hoc in sua prima dis¬
positione manens, quare non mirum, sicut exper¬
tum est, si aurum in medicinis per artis ministe¬
rium sequentis naturam redigatur, & eius virtus
subtilietur per digestionem decoctionis, & qualita¬
tum