352
FATVORVM 15
duxerunt, et ideo per vehementiam ignis ab inui¬
cem separantur per combustionem naturae im¬
perfectę, vt bene cernitur. Ideo cum coniungere
volueris, facias Mercurium per Mercurium qui
dissoluit & aperit naturas saeparatas, vt simplici¬
ter, vnum possit transire in aliud, & perfectum mit¬
tere vim in inperfectum, vt secum perficiatur. Et
isti sunt labores vię particularis, Et sic particulari¬
ter aurum & argentum fieri possunt, Non quod
Mercurius crudus dissoluit corpora, & reducit ea
in primam materiam suam siue naturam. Sed Mer¬
curius corporum hoc facere non potest, & hoc pro¬
pter cruditatem sui sulphuris, quàm in prima sua
generatione habuit. Sed Mercurius crudus ex
qua clara ab initio factus, ille crudum semper appe¬
tit corrodere, & primo quod suae naturae vicinius
est, scilicet aurum & argentum &c. Sed alter
Mercurius ex corporibus congelatus hoc facere
non potest, quia per congelationem illud crudum
sulphur, quod antea fuit in eo est alteratum in natu¬
ra, non corrodit sicut primum, nec seratum ape¬
rit. Et ideo vna vis non mittitur in aliam, sed vnum
quodque per se manet. Bene quidem fluctualiter
sunt coiuncta, sed naturaliter ex vtraque parte sunt
serata. Quare per examen, & asperitatem ignis im¬
perfectum comburitur, perfecto manente, quia
vna natura alteri succurrere non potest. Sed cum
d iij