352
FATVORVM 46
alia, & hoc fit per separationem & solutionem ele¬
mentorum, quę in generatione Mercurij sunt con¬
nexa scilicet aquae & terrae. Et eaedem partes dum
purgantur innatura per conuersionem coniungun¬
tur, & plus se diligunt propter eorum mundifica¬
tionem, quam antea in natura. Sed haec separatio
fieri non potest in corporibus nisi per spiritum, sic
ars transcendit naturam in vna via, licet artificialia
bene subito fiant, quę tamen antea naturaliter pro¬
lixa fuerunt. Non tamen credas, quod haec sint ele¬
menta vulgaria, scilicet aqua nubis vel consimilia,
Sed frigidum & siccum terra, frigidum & hu¬
midum aqua, humidum & calidum aer, calidum
& siccum ignis. Et sic sunt in naturis elemento¬
rum. Tame nequaquàm ars potest partes connex¬
as in generatione ita separare, quod simpliciter in
elementa quae fuerunt transmutentur, cum prima
natura vnam qualitatem mutauit in aliam, taliter
ars separare bene potest, vt humidum à sicco, fri¬
gidum a calido, Sed tamen vna qualitas adhuc de
naturali commixtione possidet naturam alterius in
aliqua parte, & per haec possunt per artem viceuersa
coniungi, sicut diuisa sunt. Si illud non esset, quod
vna qualitas participaret naturam alterius, sci¬
licet aqua naturam terrae in frigiditate, aer
naturam aquae in humiditate, & sic de caeteris.
Tunc sequeretur, quod naturale opus esset totali¬
ter