352
De gradibus
elementorum.
CLANGOR
Et nota quod quatuor sunt elementa, scilicet ig¬
nis, aer, aqua, & terra, Quia quodlibet eorum est
compositum ex duobus primis qualitatibus, & non
ex pluribus, sicut ignis ex caliditate & siccitate, aer
ex calido & humido, aqua ex frigido & humido,
terra ex frigido et sicco. Item caliditas in igne est
eius qualitas essentialis, & siccitas eius qualitas acci¬
dentalis. In aere humiditas est eius qualitas essen¬
tialis, caliditas vero accidentalis. In aqua humidi¬
tas est eius principale vel essentiale, sed frigiditas
est eius accidentale. In terra siccitas est eius princi¬
pale principium vel essentiale, & frigiditas acciden¬
tale. Item ignis est calidus proprie & siccus a pro¬
prietate. Nam caliditas maior est in re, a qualita¬
tibus quam a proprietate. Ita intellige de alijs qualita¬
tibus elementorum. Item de principio elemento¬
rum quatuor dicit Myretis. Scito quod terra pri¬
us fuerat aqua, deinde in lapidem versa & petrosa
facta est, aqua vero prius fuerat aer, deinde liquefa¬
ctus est, & inspissatus & in aquam versus est, aeris
autem principium ignis erat, quia ex igne spisso. Ig¬
nis vero principio caret, suo creatore excepto. Et
nosce, quod terra corpus aquae est, de terra autem
fit homo. Ignis autem tribus non desistit elemen¬
tis, quo et tria persistunt. Et de elementorum eorum
gradibus dicimus. Quia ignis prout est in mixtio¬
ne, est calidus in quarto gradu, & siccus in tertio,
Et