352
Ignis causa
formae.
CLANGOR
Idcirco si talem materiam petis intelligere, scias
ipsum esse purum subiectum & vnionem forma¬
rum, in quo retinetur quaelibet forma cum possi¬
bilitate, quoniam fluxus & labilitas infinitas conti¬
net motiones, secundum diuersitatem formarum
extremarum et mediarum, quam in ipsam recipit,
per aliquam similitudinem coelestinarum recepti¬
onum, formarum extremarum & mediarum, quę
nascitur a natura coelesti, quae fuit de sua natura,
Et per alias, comparando eam venam directione
suae possibilitatis. Et per alios vocatur possibilitas,
quia nullam formam habet in se actualiter, sed
portet formam tribuat cum possibilitate, sicut mo¬
do videndo videntur tenebrae, tali modo intelliga¬
tur ista materia nil de ipsa intelligendo. Et propte¬
rea tibi scribitur forma mundi qualis est. Et illo mo¬
do elementa sunt ordinata in mundo, a quibus quę¬
libet res generatur modo quo apparet, per calidum
succedens. Haec Raymundus Lulij. Item de igne,
id est, de calido formali dicit Eximidius in turba
Philosophorum. Omnium rerum, id est, creatura¬
rum inicium esse naturam quandam, & eam esse
perpetuam & primam, omnia conquentem, & ad
formam debitam & speciem perducentem, Qua¬
re dicit perpetuam & primam. Forte aliquis intelli¬
geret de prima essentia scilicet de creatione, sed non
est verum. Sed dicit perpetuam, id est, spiritualem
&