352
CLANGOR
ter eius est, luna mater existit. Ergo luna mater &
ager in quo solare seminarique debet semen, & sic
non indigemus alio ex quo lapis noster et alchimia
nostra fiat, quàm solis & lunae. Vnde in episto¬
la solis ad lunam in anno solari quando incipit in te¬
nuitate luna cum sole coniungi & ab eo illumi¬
nari, primo ait sol: In sorore mea luna crescit
gradus sapientiae vestrae, & non cum aliquo
lio ex seruis meis. Ego enim sum sicut semen
seminatum in terram bonam, mundam & puram,
quod nascens crescit, & germinat, & multipli¬
cat, & adfert lucrum suo seminanti.
Et dicit vltra sol lunae: Dabo tibi pulchritu¬
dinem meam, lumen scilicet solare, cum per mini¬
ma coniuncti fuerimus. Deinde dicit soli luna:
O sol, tu mei indiges sicut gallus indiget gallina,
& ego luna indigeo operatione tua. O sol
cum sis perfectus moribus, pater luminorum, do¬
minus excelsus, & magnus, calidus & siccus, Et
go luna, crescens frigida & humida, quando copu¬
lati fuerimus in ęquitate status & mansione, in qua
non sit aliud nisi leue, habens secum graue, in qua
mansione vacabimus commonendo, & erimus si¬
mul sicut vir & mulier vacantes eius generosi par¬
tus. Tunc accipiam a te naturam adulando,
id est, animam, & fiam propinquitate tua tenuis,
et exultabimus tunc pariter exultatione spirituali,
id
Dialog so¬
lis & lunae.