352
Materia
philosopho¬
rum.
Substantia
fumosa.
CLANGOR
sunt omnia metalla vt dicunt Philosophi. Versus.
Est in Mercurio quicquid quaerunt sapientes.
Nam sub vmbra sua viget haec substantia quinta,
propter hoc, quia sua media substantia est incombu¬
stibilis, vt dicit Geber, Quia omnis res huius artis est
nisi de eo, & cum eo, quia omnis tinctura a suo simili
procedit scilicet a Mercurio. Dicunt philosophan¬
tes: Huius autem famosę scientiae radicalia princi¬
pia, super quae ipsa fundatur sunt ista scilicet, Quędam
materia vel substantia propria argenti viui et sulphu¬
ris fumosa & subtilissima, ex natura prędictorum
scilicet argenti viui & sulphuris per nostrum arti¬
ficium generata, limpidissima & clara, tanquam
lachryma, in qua latet & habitat spiritus quintę es¬
sentiae. Non autem est substantia ista ipsum sul¬
phur, nec ipsum argentum viuum, prout sunt in
natura sua in mineris suis, sed est quaedam pars isto¬
rum scilicet duorum, quę non sunt argentum vi¬
uum neque sulphur vt dicit Geber. Quę substantia
praedicta fumosa & volatilis in propria substantia
existens in aliam quam argenti viui & sulphuris
naturam fixam & firmam, quae est ignem paciens
& ipsum non fugiens, sed in eo perseuerans figi¬
tur et mutatur. Vel quae prius per decoctionem
temperatam et continuam per magisterium hu¬
ius scientię cum alijs ad hęc conuenientibus conge¬
latur in lapidem fluentem, figentem, tingentem, et in
igne