352
Mercurius
& sulphur
idem nomine
Nota uirtus
uniuersalis
Mercurij.
CLANGOR
erectum a corpore liquefacto intus et foris. Cum
hoc argento viuo qualitates sulphuris sunt com¬
mixtae per digestionem. Et ideo est alteratum
sicut natura requirit per suum calorem sui ipsius,
per conuersionem suę naturae est conuersum & con¬
gelatum in sulphur, quia tu potes sentire per natu¬
ram quod nulla alia humiditas conuertitur magis
proprie & prompte in substantiam sulphuris, quam,
in quam qualitates suimet sulphuris sufficienter
sunt introductae per ingenium naturale, quod
fit per artificium quae humiditas est argentum vi¬
uum in forma aquae clarae, sicut lac in mammillis, et
sulphur sicut sperma in testiculis. Illud argentum
viuum non habet aliquam contrarietatem quae si¬
bi a sua complexione veniat, quare necesse est, quod
tale argentum viuum sit nimis temperatum res¬
pectu complexionis sui corporis. Quare ergo noti¬
fico, quod materia huius non est argentum viuum
commune, cum tota sua substantia etc.
Causa autem quare oporteat metallum ad natu¬
ram vaporis reducere, quia videmus omnia gene¬
rari Mercurio viuo mediante, quo ipsum genitum
fuit. Verbi gratia: Homo genitus fuit a patre medi¬
ante spermate, generat alium filium mediante sper¬
mate, & sic de alijs, ergo natura Mercurialis est
qua pascimur, & nutrimur, sine ipso namque non est
vita animalium, nec plantarum, ipso enim semoto
a re