352
CLANGOR
est in sulphur, nec in tota sua substantia, cum iam
extremae partes, terrae & aquę fuerint separatę ab
illa media substantia. Imo est lapis benedictus, et spi¬
ritus participans duabus extremitatibus. Verunta¬
men quamuis lapis scilicet sulphur factus sit de sui sub¬
stantia media, vocatur simpliciter argentum vi¬
uum. Quia sulphur illuminat, et ab adustione con¬
seruat, quod est sibi proprium, velut perfectionis
signum. Haec Raymundus.
Et ex vna libra Mercurij vix medium lotonem
hoc est, drachmas duas habebis, quod opus in se reci¬
pit, & in eo continet ad faciendum tincturam siue
elixir: Dicit Calid: Aqua, id est Mercurius vel ar¬
gentum viuum non plus ponderis adijcit vel dat
corpori, nisi quantum de humiditate metallina se¬
cum habet vel in se habet, quia humiditas aquae tran¬
sit, & metallina manet, Et candida rubedo aeris no¬
stri transformat substantiam metallinam argenti vi¬
ui in ruborem & in tincturam auream mirabilem.
Semen paternum & propria substantia Mercu¬
rij est mater eius, quia eius menstruum, quod de¬
bet deleri & deponi, & solum semen paternum de¬
bet seruari & recipi, quod est eius media substan¬
tia quae perficit & ab vstione defendit.
Hoc semen Mercurij non potes extrahere a
Mercurio neque eius menstruum, id est, humidum
superfluum ab eo deponi nisi mediante coagulo
quod