352
CLANGOR
manebunt, & quod quaerimus non fiet, & se¬
queretur priuatio omnium principiorum huius
artis.
Menstruum est id, ratione cuius corpora me¬
tallorum naturali dissolutione dissoluuntur & spi¬
ritus eorum de potentia ducuntur ad actum, & se¬
cundum illam diffinitionem demonstratur quod
dissolutio metallorum non debet fieri nisi cum prędi¬
cto principio, et si fieret aliter nihil fieret in effectu.
Elixir autem philosophorum componitur ex
tribus, scilicet lapide lunari, solari, & Mercuriali.
In lunari existit sulphur album, in solari sul¬
phur rubeum, & lapis Mercurij amplectitur vtran¬
que naturam albam & rubeam, & haec est fortitu¬
do totius magisterij.
Item Rasis dicit, album & rubeum, ex vna ra¬
dice procedunt, nullo alterius generis corpore in¬
terueniente, pullulant, id est, ex sole, ipso enim so¬
le absente Mercurius priuatur effectu, quia ex ma¬
teria et forma fit tantummodo generatio vera. Et
dicitur in floribus secretorum: Fac matrimonium in¬
ter virum rubicundum, & vxorem suam candi¬
dam, & totu habebis magisterium. Et in speculo
dicitur, lapis Philosophicus ex re vili consurgit
in preciosissimum thesaurum, id est, ex spermate
auri in matricem Mercurij proiectum per coi¬
tum, id est, per commixtionem primam. Ideo
dicit