352
CLANGOR
Vnde necessaria est coniunctio eorum, scilicet cor¬
poris & spiritus, & quando videris in prindpio
operis eius quasi grana rubea, & in coagulatione
velut oculi piscium, & quasi piperata nigra, scias
te iustam semitam ambulasse. Sin autem om¬
nis operatio frustrabitur & cassetur, non quo¬
modo spiritus in corpus vertitur, Dicit Assiduus
Philosophus: Ignis coagulatur & fit aer,
aer vero coagulatur & fit aqua, aqua vero coagu¬
latur & fit terra. Ecce in vnam naturam inimici con¬
uenerunt, qui cum impulsantur, id est, coagulan¬
tur, fiunt amica, cumque rarescunt, fiunt inimica, sci¬
licet in separatione elementorum. Quod si hanc re¬
gulam conuertas, per contrarium vertis corpus in
spiritum. Oportet te ergo totum extenuare in ter¬
ra, id est, terram spirituare, id est, tingentem facere,
& totum peregisti.
Vnde dicit Plato: Scitote omnis turba, quod
omnis spissitudo in terra quiescit. Spissum namque
ignis in aerem cadit, & spissum ignis & aeris in
quam, & densum quod ex ignis aeris et aquae spis¬
lo coadunatur, cadit in terram.
Gratianus quomodo corpus fit spiritus, dicit:
Terra resoluitur in aquam, aqua in aerem, & aer
in ignem, & haec est via qua corpus fit spiritus.
Item Hermes dicit: Coniunge masculum cum
foemina in proprio humore, quia sine masculo &
foe¬