352
CLANGOR
elementis, hoc non est per intellectum literalem
quod sit terra, nec quod sit aqua, nec aer, nec ignis,
sed solummodo est vna natura, quę continet in se de
natura & proprietate elementorum omnium.
Item totum magisterium est hoc, diuidere ele¬
menta a metallis, & ea purificare, & a metallis sul¬
phur naturae diuidere. Nam totus labor est inhoc
& tota magisterij fatigatio in elementorum & sul¬
phuris diuisione. Haec Raymundus. Sed vbi dicitur
vt Hermes dicit: Quatuor oportet te extrahere
elementa, hoc profecto nil aliud est quàm ipsas se¬
minarias virtutes, id est, qualitates actiuas, vel pas¬
siuas excitare, quia naturaliter exponentes quam
plurimi in errores inciderunt infinitos. Et nos dici¬
mus illam virtutem nostram spiritualem minera¬
lem esse, quae potest intendi & fortificari, vt pulu¬
landi & germinandi virtus inseratur. Et volem
lementa mineralia recipere, non accipias de pri¬
mis nec de vltimis, sed de medijs, ad creandum lapi¬
dem, quia prima sunt multum simplicia, & vltima
sunt multum grossa. Quando volueris commede¬
re, capias panem & dimitte farinam, et quando vo¬
lueris facere panem accipe farinam, & dimitte triti¬
cum. Hoc est verbum nostrum, & doctrina philo¬
sophica, haec Raymundus.
Item separatio elementorum est segregare aro¬
genia quae sunt accidentia. Et coniunctio elemen¬
torum