352
BVCCINAE. 46
te diminuitur. Et Astantius dicit, quod corpo¬
ris quarta pars diminuitur apud eius decoctionem
Et in impositione inbibitionis terrae nigrae
cum Mercurio debet pręcaueri de fractione vitri,
vt dicit Rosarius. Vnde debet notari quod
aqua sit calida, & etiam materia, id est terra sit ca¬
lida, & cum manu debet agitari vas & teneri
in denuo calore, & iterum agitari subito, quia
materia lateribus vasis adhaerebit, donec ma¬
teria & totum fiat sicut lutum turbidum. Et
tunc vitrum debet sigillari, & poni inter cineres
calidos ad exsiccandum vt supra, vsquequo fiat
puluis siccus. Et est maxime cauendum, ne
spiritus qui corpus exsiccat, & a corpore, exsic¬¬
catur fiat volatilis, nam si volauerit a corpore, cor¬
pus perfectum esse non potest: Ideo etiam requiri¬
tur vas esse sigillatum sigillo Hermetis. Quia si
vas in arte nostra non esset clausum ad inclusio¬
nem spiritus, tota vis exhalaret, sicut in generatio¬
ne metalli. Quia si fumus ex quo metallum ge¬
neratur in terra inueniret locum apertum, expi¬
raret, & nullum generaret metallum.
Etiam ideo fit vt actiua à passiuis non recedant,
donec ad decoctionem perueniant perfectam, vt
supra ostensum est. Et tempus cuiuslibet in¬
bibitionis ad exsiccandum est viginti quinque
dies naturales, vel triginta, Sic dicit Arnol¬
m ij