352
CLANGOR
finem peruenisti. Dicit enim Rasis, Morienus
& Assiduus: Quia terra cum sit dealbata, candida
fit fixa propter fixionem lunae, sed non fixa fi¬
xione solis, & ideo tingit in lunam. Et postea in
opere est saltus lunae, id est, sublimatio humidi¬
tatis lunaris & circulus solis, Quia post extractio¬
nem spiritus solaris a corpore suo mortuo, fit &
animae restitutio & corporis viuificatio.
Dicit Plato: Quia omni argento inest sulphur al¬
bum, sicut omni auro inest sulphur rubeum, &
tale sulphur non reperitur super terram, vt dicit
Auicenna, sicut in istis duobus corporibus con¬
sistit. Et ideo ista corpora subtiliter praepara¬
mus, vt sulphur & argentum viuum de illa mate¬
ria habeamus super terram, de qua aurum & ar¬
gentum efficiebatur subtus terram.
Via alia practicae Aliqui sic faciunt
cum terra.
Cum iam habes terram exsiccatam, tunc fac
in vitro, & pone super ipsam de Mercurio sex¬
tam vel septimam eius partem, vt soluatur, qua¬
re prius pondera ipsam, & sigilla vitrum sigil¬
lo Hermetis ne flos fugiat, & super lento calore
in cineribus exsicca & congela, & istam solutio¬
nem & congelationem quater reitera, quarta
vice
Saltus lunae.