469
210
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Vena nonnunquam aqua limosa conspersa est maceranda. Furnus in
quo excoquitur, respondet illi ferè in quo ad purum redigitur aes. Est enim
focus cum catino magno sine muris turritis. A latere oculum habet, ex quo
cum catinus plenus est, scoriae emittuntur in foueam subiectam. Massa ve¬
ferri vncis contisque euoluitur, & malleis ligneis solidatur.
SCORIAE METALLI FERAE.
Vix fieri potest vt in magnis operibus sint planè metalli expertes sco¬
riae: si tamen minus insit quàm vt compenset sumtus, pro additamentis
plaerumque vsurpantur, aut negliguntur. Si operae precium sunt facturae,
tunduntur, eluuntur, torrentur, & postea excoquuntur secundum ar¬
tem.
VENA PLVMBI CINEREI SEV
Bismuthi.
Haec quia admodum venenata est, auersis excoquenda est, vento se¬
cundo, in patente loco. Itaque in loco decliui fossa fit strata lapidibus & lu¬
to carbonibus misto farcta, in cuius decliui exitu locatur fouea instructa vt
catinus. Imponuntur ligna fossae decussatim transuersimque: his inijci¬
tur vena: quae liquata profluit in catinum, vnde exhauritur in catinos, fiunt¬
que panes. Potest & excoqui in furno simili ferrariorum, si in eius foco an¬
te folles conformetur catinus luto farctus, ex quo foramen exeat cum ca¬
nali in catinum inferiorem. Fit excoctio cum carbonibus & lignis, si fossitia
est vena, sin elota, tantum carbonibus.
(Est & non contemnendus hic modus, qui fit in capsa quadrangula oblon¬
ga, impleta arenis & instrata lateribus, quibus imponitur crates ferrea eiusdem
longitudinis. Crati inijciuntur ligna, lignis vena. Illis incensis haec in focum deflu¬
it scorijs relictis. Opere absoluto euertitur crates; scoriae in cumulos congerun¬
tur, & plumbum conuersum scopis eliquatur in panes. Debet haec capsa super palo
versatilis esse, vt ad ventum dirigi queat.)
VENA STIBII.
Excoquitur per descensum coniunctis duabus ollis sepultis in foco
renario, & adhibito igni circulari superius. Olla inuersa duplo debet esse
maior quàm inferior. Opere absoluto tollitur superior, eximiturque refri¬
geratus panis.
VENA HYDRARGYRI.
Tusa excoquitur in clibano concamerato. Sudor concrescens in te¬
studine, vel dispositis arborum folijs in concauum pauimentum decurrit.
Foci autem venam cum ollis continentes sunt intus ad parietes fornicis; &
orificia foras exeunt, vbi & accenduntur. Diligenter autem spiracula totius
con¬