352
CLANGOR
alterato superatus, eo gaudet, ipso incorrupto fa¬
cto: Et sic alter in alterum transit, & alter vim
alterius recipit natura disponente.
Dicit Senior: Primum opus lunare est abluere
dealbare & putrefacere centum quinquaginta die¬
bus, Et dealbatio totius, & fugatio tenebrarum ab
eo. Et Flidius dicit: Scitote quod tocius operis
initium est dealbatio, cui rubor succedit, dein¬
de operis perfectio, post hanc autem per acetum
nutu dei tota fit perfectio, quod est soluere & co¬
agulare. Et de ipsa terra dealbata, dicit Morie¬
nus: Quia nihil cum ea facias ipsa non existente fer¬
mentata. Et quia sine fermento nulla fit tinctu¬
ra perfecta, vt dicunt Philosophi, sicut nec
absque pasta non fermentata fit bonus panis, sic in
nostro lapide, cum fermentum est sicut anima
quę corpori imperfecto mortuo vitam tribuit me¬
diante spiritu, id est Mercurio. Quia dicit Aristo¬
teles, nil completur nisi cum fermento subtiliato, vt
spiritus, Versus: Ad bonam pastam vtaris aqua, nec
non fermento, simili modo in lapide nostro: Haec
tria reperies dictis philosophorum consimilia. Et
non est aliud fermentum quam sol tam ad album & ru¬
beum elixir, & luna solum ad album elixir, scilicet
aurum vel argentum philosophorum, non aurum vel argen¬
tum naturae: Vnde fermentum auri nil est nisi sulphur
suum quod album in argentum conuertit, quia illud
nunquam figit, quod naturaliter fixu non est nec fuit.