352
CLANGOR
& vmbra eius, quod volunt & plures alij, Quia
non sit aliud fermentum tam ad albam quam
ad rubeam tincturam quam sol. Dicit Aristote¬
les. Album & rubeum ex vna radice, nulla re alte¬
rius generis interueniente pullulat.
Item Rosarius & Petrus de Zalento dicunt.
Fermentum quod est medium coniungens, si poni¬
tur in principio vel in medio, opus perficitur ci¬
tius, nec indiget reiteratione: Non tamen dicunt
haec per abnegationem. Arnoldus dicit: Cum au¬
tem praedictam medicinam volueris fermentare,
Tunc solue eam in dicto humido distillato, sicut di¬
ctum est superius, donec sit aquatica vt Mercuri¬
us, tunc pone in vase super ignem in toto regimi¬
ne, donec colores appareant vt in primo regimi¬
ne, donec habueris elixir vt prius fusibilem & tin¬
gentem, & tunc duplicatus est eiusdem elixiris ef¬
fectus in fermentatione, quantitate, & proiectione
etc. Quoniam in omni solutione & fixatione ac¬
quirit sibi decem in multiplicatione, ideo quantum
plus soluitur, figitur, tingitur, & funditur medici¬
na, tantum melius & fortius operatur.
Item de fermento nota. Ex perfecto nil fit, quia
iam perfectum est, prout ista materia seu artificium
perficit. Habemus exemplum: Panis fermentatus
& coctus, est perfectus in suo statu vel esse, & ad
suum vltimum finem peruenit, nec eo plus poteris
fermen¬