352
BVCCINAE. 53
eam spiritualem purgationem supra memoratam.
Tunc tere ipsum in puluerem subtilem valde in
vno lapide, & in aceto nostro coelestino solue, &
statim soluetur in clarissimam aquam, & quasi fon¬
taneam: Et postquam lapis totaliter fuerit solutus
vt dixi, tunc distilla nostra distillatione, & coagu¬
la temperato calore, & vltimo calcina prima coa¬
gulatione secundum modum suum. Et scias quod
in ista solutione lapidis vna pars multo plures par¬
tes Mercurij vel cuiuscunque corporis, in lunam ve¬
ram vel in solem, secundum quod lapis fuerit prae¬
paratus, tingit. Et haec solutio nostra est secretum
nostrum, Et sic multiplicabis lapidem vt postea in
capitulo de multiplicatione dicetur.
Item terra vulgi sic separanda est a terra philoso¬
phicali: Accipienda est terra calcinata etc. & po¬
nenda est in vase vitreo vel vitreato, in quo sit
qua munda et pura feruentissima, & cum baculo
vitreo agitare debes vsque quo illud quod potest
dissolui dissoluatur, & scias quod bona terra dissol¬
uitur & efficitur aqua alba sicut lac, quam dissolu¬
tam ponas ad partem, & iterum tere terram quae
remansit insoluta, & iniungas iterum aquam bene
calidam, vsque quo facias donec aperte videbis quod
nihil amplius potest dissolui: Cuius signum est, quod
terra quae remansit in fundo posita super lignum,
nihil manet. Secundum signum, si ponatur super
o
Reiteratio
sic fiat.