352
BVCCINAE 54
cendat vltra, eiusque colores vobis appareat. Iubeo
tamen vos non simul aquam fundere, ne ykesir sub¬
mergatur, verum paulatim, id est, septies infundite,
terite & desiccate, & sic multoties facite quousque
lumatur aqua.
Barsen in turba dicit: Et aqua septies imponi¬
tur ei, donec bibat totum humorem, & recipiat vim
imminentem igni, apud pugnam ignis, & rubigo fiat.
Hermes dicit: Humectite & contrite pluribus die¬
bus, & hoc nouem vicibus soluere & coagulare
praecepit, quae per nouem aquilas designantur, In
qualibet enim solutione & coagulatione augebi¬
tur eius affectus. Vnde philosophus in turba:
Videntes autem omnes huius artis inuestigato
res illam albedinem apparentem in vase, rati esto¬
te quod rubor in albedinem occultatus est.
Tunc autem non oportet vos illa extrahere, ve¬
rum coquere quousque totum rubeum fiat, & sic per
plures inbibitiones aquae solaris requiritur terre¬
am rubeam fore factam, etiam per maiorem ignis
administratione. Item Barsen: Pręcipio illis es aqua
dealbare candida, qua aes rubeum faciunt, scilicet
es nostrum. Quare oportet quod prius album fiat an¬
tequam rubeum fiat, quia non est transitus de extremo nec
ad extremum, de contrario in contrarium, nisi per
medium dispensatiuum, id est, de nigredine non est
transitus in citrinum vel rubeum, nisi albedine me¬
o ij