352
Practica
pulchra.
CLANGOR
ustione. Idcirco quanto magis poteris, ipsum cor¬
pus subtilia, & cum Mercurio mundo coquae, &
cum aliquàm partem Mercurij corpus in se hause¬
rit & concluserit, ipsum subtilia igne cito, & fortio¬
ri quo poteris, donec ascendat in similitudine al¬
bissimi pulueris, in modum niuis, adhaerens spon¬
dilibus aludel. Cinis vero infundo manens est fex,
& scoria corporum, vituperata, & abicienda, in
qua nil vitae habetur, quia puluis leuissimus, qui
modica sufflatione euanescit, quoniam non est nisi
sulphur prauum, a natura exclusum. Tunc abiectis
fecibus, itera per se sublimationem albissimi pulue¬
ris sine fecibus suis, donec figatur, & quousque non
permittit alquas feces, sed ascendit purissimam ad
modum niuis, quae est nostra pura, quinta essen¬
tia, & tunc habes animam tingentem, & coagulan¬
tem & mundificantem, & sulphur & arsenicum
non vrens, quo possunt vti alchimistae, & cum eo
faciunt argentum.
In solari autem materia licet quaedam pars albis¬
sime ascenderit, tamen infundo remanet ignis tin¬
ctus rubore, in modum scarleti. Et illud sulphur con¬
uertit argentum viuum in aurum purissimum et verissis¬
mum. Haec est perfectissima [sic] compositio sulphuris albi
& rubei non vrentis secundum summam opeartionem phi¬
losophorum: nil enim in hijs dictis superflui et diminu¬
ti inuenies, sed quae philosophica veritas contiret.
Item