352
CLANGOR
Alembicum vero sit vitreum, bono luto circumli¬
nitum, quod debet coniungi cum subiecto, ita vt
Mercurius non possit exhalare finaliter, quia non
sublimatur Mercurius nisi per fumositatem aere¬
am, secum deferens partes corporis puriores, &
ideo terra tunc in aerem & corpus in spiritum con¬
uertitur, & densitas in raritatem finaliter in mo¬
dum aeris ascendunt, sic quod ratione veritatis re¬
cipiunt virtutem fortiter, & in profundum pene¬
trandi, & ratione perfectae clarificationis, perfectę
tincturę & colorationis. Vnde ergo diligenter vi¬
de vt vasa bene iungantur, quoniam si inueniat sci¬
licet Mercurius locum apertum, euolat per fumum,
sicque peribit & annihilabitur operatio, & magiste¬
rium tuum erit inane.
Sequitur de regimine fixio¬
nis.
Quomodo perficiatur sulphur album & rube¬
um in elixir perfectum. Accipe ergo sulphur album
praedictum, & ipsum fige super corpus suum, al¬
bum fixum & mundatum, id est supra argentum,
Et sulphur rubeum supra corpus suum rubeum,
scilicet supra aurum, vt docet Pythagoras magister
turbę, dicens. Quod argentum viuum a corporibus, dis¬
solutione, subtiliatior, et sublimatione extractum
non coagulatum in sulphur album vel rubeum, su¬
sti¬