352
SEMITAE. 72
turalem tunc permitte infrigidari, & quando in¬
uenies infrigidatum, cola aquàm trans cum omni¬
bus quę in ea sunt per pannum lineum, donec per¬
transeat per pannum illud, quod de corpore fue¬
rit resolutum, pars vero quę non poterit exire, po¬
natur ad partem.
Deinde recipe illud quod remansit in panno, &
iterum cum noua aqua benedicta reponas ad ig¬
nem cum vase praedicto per diem naturalem, po¬
stea cola vt prius. Et sic toties reitera, donec to¬
tum corpus in aquam conuertatur, id est in pri¬
mam materiam, quae est aqua nostra. Quo facto
totam illam aquam pone in vase vitreo, & deco¬
que super ignem lentum, quousque videas in super¬
ficie eius nigredinem apparere, quam remoue sub¬
tiliter quotidie colligendo, donec totum corpus
soluatur in terram meram, & toties quoties me¬
lius potes, & iterum coquendo & nigredinem tol¬
lendo quousque nil appareat nigredinis, &
qua, id est, argentum viuum appareat clara,
tunc habes aquam & terram.
Deinde accipe totam terram istam, id
est, nigredinem quam collegisti, & pone ip¬
sam in vase vitreo, & superfunde de aqua prae¬
dicta benedicta, donec nihil emineat, & natet su¬
per eam, & coque eam tamdiu leui igne per decem
dies, tere, & iterum impone aquam, & coque