352
SEMITAE. 73
men conuertitur cum corporibus praedictis mo¬
deratis vel mundatis, quod ante non poterant pro¬
pter eorum immunditiam & grossitiem, & in eis
crescit & suum augmentat, vt in ea multiplicetur
multitudine magna.
Recapitulatio omnium praedi¬
ctorum.
Nunc reuertar pater reuerende ad prius
dicta singulariter applicando super perfectio¬
nes philosophorum antiquorum, & verba eo¬
rum obscura importabilia & abscondita. Si vero
iudices verba Philosophorum, intelliges, & ita ve¬
ra verba protulisse affirmes.
Primum verbum nostri magisterij siue operis
est argenti viui reductio (corporis) id est, cupri
vel alij metalli, in argentum viuum reductio. Et
stud est quod philosophi vocant solutionem, quae
est fundamentum artis, vt dicit Franciscus. Nisi
corpora solueritis, inuanum laboratis. De qua solu¬
tione loquitur Parmenides in turma. Quam solutio¬
nem audientes ignari putant aquam nubis esse. Si
autem nostros libros legissent, & intellexissent, sci Nota cor¬
rent vtique aquam esse permanentem, absque suo corn¬
pore, cum quo coniuncta, facta est vnum perma¬
nens. Non est ergo solutio philosophorum aqua
nubis, sed corporum in aquam liquidam conuersio,
Nota cor¬
pus aquae.