352
SEMITAE. 74
lipendas, quia est in inferiori loco, & est terra cor¬
poris, quia est sperma tuum, in eo enim est dia¬
dema ordinis.
Postmodum cum praedicta terra fermentum
pone, quod scilicet fermentum philosophi animam
vocant, Et hoc ideo, quia sicut corpus humanum
sine anima nil valet, immo est sicut terra mor¬
tua, Sic & corpus immundum absque eius fer¬
mento, id est, eius anima, nil valet.
Nam fermentum corpus imperfectum praepa¬
rat, & ad naturam suam conuertit vt dictum est. Et
non est fermentum nisi sol & luna, tantum istis
appropriatis planetis conspirans in naturali si¬
militudine. Et hoc est quod Morienes dicit: Nisi
corpus immundum mundaueris ac dealbaueris.
& in eo animam mittas, nil in magisterio dire¬
xisti. Et tunc spiritus coniungitur, & gaudet
cum eis, & figitur. Quia alteratur aqua, & om¬
nia grossa subtilia fiunt.
Et hoc est quod dicit Astanus in turba [sic], spiritus
non coniungitur corporibus donec a suis immun¬
dicijs perfecte fuerint denudata. Et in hac coniun¬
ctione maxima apparent miracula, quia omnes co¬
lores qui in mundo excogitari possunt apparent,
& corpus inperfectum colore fermenti, firmo
mediante fermento coloratur, vt dicit Barsen.
O pie pater augeat Deus in te spiritum intel¬
t ij
Fixio spiri¬
tus.