352
AVICENNAE. 77
cabiliter gaudens quiescit. Ipsum solum cum sit me¬
tallicum, continet totum in se, quo indigemus ad
nostrum magisterium. Igitur manifestum est,
quod argentum viuum continet in se sulphur suum
bonum, quo coagulatur aurum & argentum, se¬
cundum diuersum digestionis modum.
De natura corporum perfectorum, id est
solis & lunae, et eorum sulphure.
Caput II.
AVrum est corpus perfectissimum, dominus
lapidum, Rex & caput omnium aliorum,
quod nec terra corrumpit, nec res commbu¬
rentes comburunt, nec in igne minuitur sed in eo
melioratur, quia in eo humiditate quadam hume¬
ctatur, nec etiam aqua alteratur. Complexio eius
est temperata, & natura directa in caliditate, frigi¬
ditate, humiditate & siccitate, nec in eo aliquid su¬
perfluum nec diminutum inuenitur. Est enim cre¬
atum ex subtilissima & clarissima argenti viui sub
stantia, & ex substantia pauca sulphuris puri &
mundi, rubedinis fixae, & clare tingens ipsam sub¬
stantiam argenti viui.
Aurum tenetur esse corpus & fermentum elixi¬
ris albi & rubei, Neque melioratur, neque perficitur
seu completur nisi cum eo, & non alio, quemad¬
v