352
Vera unica
quando fiat
TRACTATVLVS
Nam ex tali praeparatione habilitatur fumus illle
ad sublimandum. Vnde dicit Geber: Ex multiplici
ergo reiteratione imbibitionis & assationis, ma¬
ior pars eius aqueitatis deletur, Residuum vero
per sublimationem.
Accipiantur ergo feces prędictę, & aptentur ad
sublimandum, administrando eis primo ignem
lentum proportionabiliter maiorem, quousque
fumus ille mundus & albus ascendat, & si primo
non fiat, reiteretur toties super easdem feces
imbibitio, donec ita fiant, & vltimo sine fecibus
quae adhaerent, tunc vna pars fixa contingit ex il¬
lis. Secundum vero eius diuersam operationem,
diuersitas medicinae creatur, aliquando Saturnus
aut Iupiter etc.
Nullus autem debet sublimare terram ad opera
sophistica, sed solummodo ad elixir nostrum. Et
non misceas illud quod remanet deorsum, cum
illo, quod ascendit sursum, sed pone vnumquodque
ad partem, quoniam illud quod in fundo remanet,
reiterabis ad sublimandum per Mercurium incor¬
ruptum, donec totum ascendat. Et consydera bene
quod nunquam debes procedere ad fusionem mo¬
do praedicto, videlicet ad lapidem philosophicum
nisi ipsum prius sublimas, cum non fiat vnio cor¬
poris & spiritus, nisi per sublimationem.
Primo est materia sublimanda, est et figenda, cum
prae¬