352
TRANSMVTATIONIS. 97
libet putrefactiore 8. indiget diebus, aut sex conti¬
nuis, ita quod quasi per annum durat diuisio ele¬
mentorum. Sed nos compleuimus elementorum
in septem mensibus. Et ignis a terra diuidi non po¬
test, nisi in quarta distillatione. Quis est enim, qui
per annum tantum laborem vel per septem men¬
ses possit sufferre, quasi sunt pauci. Et ideo igno¬
rantes principia naturalia arbitrantur cum metal¬
lis absque elementorum diuisione veram practicam face¬
re. Qui in hoc sunt decepti. Postea sunt aliqui, qui¬
cum repente ad eorum libitum non diuidunt eo¬
rum elementa & sulphur naturae, nolunt attende¬
re naturas minerarum, faciunt eorum mixtionem
confusam sine purificatione aliqua, aut sublima¬
tione & subtiliatione, & non perueniunt ad finem
quaesitum, suae ruditati nullam imponentes cau¬
sam, sed culpam arti imponunt, quam ignorant, &
asserunt artem esse falsam, de quorum numero te
regem vnum esse credimus. Non ergo fatigeris,
nec ab opere cesses, & inuenies quod optas. Scias
enim o rex combinare principia naturalia, & fiet
quod quaeris.
Sed cum haec principia non sunt naturaliter in
vna re indiuiduali producta, vt plures errando pu¬
tant, dicentes, quod vna res erat in orbe, quae vir¬
tutem habeat ad transmutandum omnia metalla
super terram quod falsum est.
bb