352
TRANSMVTATIONIS 98
C. de communi potu principum ad actum, & in
illo pones F, & semper conuertetur in L, & sic cal¬
cinabitur F, sub conseruatione suae naturae. Postea
trahes C. L, de digestione H, & pones in digestio¬
nem I, tunc erit L, tale sicut competit & conuenit.
Postea de L. C, trahes E. N. O. P, hoc in
metallis perfectis, per magisterium operationis,
Per K, & exuberationis. Et cum habueris E. N.
O. P, habes materiam nostri lapidis, & E. N. O.
P, per H. I. K, donec E, sit album cristallinum,
quod est magis naturae de F, ad generandum lapi¬
dem philosophorum, quam erat L, Sunt ergo
G. N. O. P, magis propinqua F, quam L, quia
sunt quam fines magisterij, sed magis propinquum
est G, quam E, N, O, N, O, P, vertantur in G, quod est
perfectio magisterij, Totum enim quod diximus non
est nisi soluere, putrefacere elementa, separare, pu¬
rificare atque fixare, limosque concordare seu conden¬
sare, atque nostrum menstruum rectificare. Vide fi¬
li, si capis F, & ponas in C, & illud ponis in H, pri¬
ma figura formatur per F, C, H. In cuius medio
ponis N, & iterum, si recipis N, & ponis in dige¬
stionem I, erit L, tunc originatur & formatur vnus
triangulus.
Item si capis L, & ponis in C, & ponis in digestio¬
nem H, postea per plures distillationes de L, C, H,
oritur N,O, P, & formatur alia figura triangularis.
bb ij