352
Aqua uitae
SCALA
est corruptio nostri lapidis. Idcirco terra cor¬
porum calcinatur post extractionem aeris, vt
a sulphureitatibus salsis, & combustionibus
sit optime depurata. Ergo constat quod si
tunc materia corruptibilis non esset posita per
corruptionem lapidis, nunquam oporteret eam
purgari.
Et cum sic necesse est, vt post corruptionem la¬
pidis compositum depuretur ipsius lapidis, ab om¬
nibus suis sordibus, post separationem illius per
quatuor elementa, cum distillatione et calcinatione,
antequam Mercurius coniungatur cum corpore,
ad incipiendam realem pręparationem, quae est cre¬
atio nostri lapidis.
Ideo necesse est quod lapis diuidatur per
quatuor elementa cum distillatione & calcinatio¬
ne. Et ista diuisio est solummodo, vt substantia
lapidis sit fortiter munda, & quod totum sit purus
Mercurius, qui portat in se proprietatem fun¬
dendi & fixandi. Tunc quando vis corpus dissol¬
uere post suam calcinationem, dissolue illud cum
argento viuo, tracto ab ipso purificato septe¬
na distillatione, quoniam tunc corpus est mul¬
tum efficax, ad penetrandum & intrandum, per
spongiositatem illius sui corporis. Spiritus con¬
gelantur beneficio dissolutionis naturae fixę, & cor¬
poris, & mixtionis illius cum argento viuo, & ista
si me