352
PHILOSOPHORVM. 104
gentem. Vnde Aristoteles: Cum habueris aquam
ex aere, aerem ex igne, & ignem ex terra, tunc ha¬
bebis plenam artem. Quia quatuor elementa
sunt tunc bene & perfecte praeparata, & omnia
ista magister operis & ignis bene facit in vno solo
vase, in quatuor gradibus, scilicet quatuor colorum
species conuersionis sicut inferius dicetur.
Ignis secundum Auicennam soluitur vt in Mer¬
curium conuertatur, & in quatuor elementa diui¬
datur, vt suam primam originem habeat, & vt sul¬
phur philosophorum a corpore extrahatur, & ar¬
gentum viuum mundum habeatur super terram,
de illa materia de qua aurum & argentum subtus terram
efficiuntur, ac illa simul coniuncta decoquantur,
quousque fiant vnum, stans, penetrans & profun¬
dans, tingens, & per manens, cuius vna pars conuer¬
tit mille milia Mercurij vel cuiuslibet corporis im¬
perfecti in verissimum aurum vel argentum, secun¬
dum quod elixir fuerit praeparatum. Et hoc admi¬
ratus Richardus philosophus, & filius regis Persa¬
rum ait: Super omne mirum est, quod vno igne et
vno vase fit distillatio, sublimatio, mortificatio, cal¬
cinatio, dealbatio, rubificatio, fusio cum solutioni¬
bus & congelationibus: Et vult dicere de frigido
& humido, & facta est eius amicitia cum igne, & fit
oleum currens, penetratiuum, coloratiuum perpetuati¬
uum, oleum viuum perscueratiuum, depuratiuum, color
Materia la¬
pidis quae sit
nota.
Proprietas
tincturae.
Oleum
currens.
Actiones
tincturae.