352
Coagulatio
quod efficit
Causa fixi¬
onis.
Aqua acuta
fit solutio.
SCALA
tamen non credat aliquis, quod possit spiritum
& animam coniungere corpori, per solam contri¬
tionem, aut per simplicem solutionem. Exemplum
de argento viuo iunctum plumbo, videtur sibi mix¬
tum, sed in veritate non est, quia ignis violentia se¬
paratur. Quod autem philosophi dicunt: Solue &
coagula, sic sine dubio intelligitur solutio corporis
& animae in aquam, & congelatio facit animam &
spiritum corpori commisceri. Vnde si propter so¬
lam solutionem & simplicem congelationem ani¬
mae, & spiritus perfecte coniungeretur corpori,
non dixisset philosophus iterum solue, & congela,
& iterum solue & congela, vt accrescat lapidis tinctu¬
ra, si in solutione vna & congelatione vna iungi po¬
tuissent. Scito ergo pro certo, quod quanto soe¬
pius soluitur & congelatur, tanto plus anima &
spiritus corpori coniunguntur, & retinentur ab
ipso, & ad hoc qualibet vice tinctura multiplicatur.
Et hic sciendum maximum arcanum quod lapi¬
des rubei & albi, facti ex aliarum rerum elementis,
possunt coniungi cum elixiri perfecto, & tunc ad¬
dunt ad eius tincturam & non aliter.
Aliud quoque secretum: vt fiant aquae acutae, cum
quibus soluitur corpus cum animabus & spiritibus
perfecta solutione, & postea congelantur, Deo te¬
stante. Veruntamen omnes partes nostri lapidis
sunt concreti & coessentiales. Huius autem lapi¬
dis