222
LIB.
ALCHEMIAE
II.
TRACT.
I.
tintum
separantur
per
dita,
sed
&
seruata,
idque
per
decoctionem
venarum
prius
laeuigatarium
&
elutarum
per
alueolum
in
lixiuio
alcalisato,
quod
sic
sit:
ex
cinere
collurno
fac
lixiuium
forte,
quod
saepius
filtrando
clarifica.
Ad¬
de
ei
vrinae
humanae
&
aceti
ana
pares.
Salis
item
communis
bonum
pon¬
dus.
Coque
in
cortina,
clarifica
&
serua.
In
hoc
macera
venam
elutam
do¬
nec
cuticula
appareat,
semoue
eam,
&
procede
macerando
quousque
nulla
amplius
appareat.
Tunc
exiccatam
venam
excoque
cum
plumbagine.
(Est
&
alius
modus
per
coctionem,
de
quo
in
epistolis,
Deo
volente.)
Si
tinctura
spiritalis
est,
eaque
non
fixa,
aut
affrictus
mercurius,
inco¬
ctus
sal
&c.
Metallum
ducatur
in
laminam,
&
candefactum
per
forcipem
re
stinguatur
in
vrina,
vel
muria,
vel
vitriolata
aqua,
aceto
aut
similibus.
Se¬
cedit
tinctura,
nec
seruatur
facilè.
Sin
contumacior
color
est,
inducatur
coloritio
auri
vel
argenti,
reuerberetur,
&
denuò
restinguatur.
Potest
&
in
sulphur
vel
antimonium
eliquatum
lamina
ignita
intrudi.
Nonnunquam
adeò
firmiter
commista
sunt
mineralia,
vt
paucioribus
ignibus
separari
nequeant.
Fulminentur
ergò,
&
cum
acribus
fluxibus
eliquentur
saepius.
Ni¬
hil
decedere
debet,
si
aurum
purum
est.
Neque
argentum
deperdit
mul¬
tum.
Interdum
quod
pro
argento
offertur,
addito
vero
argento
eliquatur.
Minerale
commistum
secedit
in
spumam.
Addendum
autem
&
plumbum
est,
&
fulmen
procurandum.
Ferri
puluis
arenis
mistus
separatur
per
magnetem.
Auri
puluis
item
mistus
arenis
vel
similibus,
segregatur
per
hydrargy¬
rum,
vel
elutione
per
alueolum.
Huic
separationi
affinis
est
cinabaris,
&
sublimati
hydrargyri
re¬
ductio.
Cinabaris
trita
cum
oui
albo
redigatur
in
pastillos.
Destilletur
per
de¬
scensum,
&
hydrargyrus
in
ollam
subiectam
defertur,
restante
sulphure.
Sit
autem
aqua
in
olla.
Aqua
etiam
regia
in
laeuore
cinabaris
calcinat
hy¬
drargyrum
sulphure
relicto.
Potest
&
in
catino,
vel
cochleari
in
ignem
ad¬
moueri,
accommodata
desuper
galea
ferrea
ampla.
Mercurius
subuolans
ibi
colligitur,
sulphur
autem
comburitur
relicto
albo
cinere.
Et
per
retor¬
tam
pelli
potest.
Cinabarin
alij
cum
tartaro
calcinato
vel
nitro
miscent
sublimantque,
vnde
segregatur
in
sua
principia,
seu
membra,
ex
quibus
fuit
constituta.
Sublimatum
factum
ex
hydrargyro,
sale
&
vitriolo,
reducimus
cocti¬
one
in
aceto
vase
vitreo
saepius
mutato
aceto.
Nam
in
hoc
sal
cum
vitriolo
diffunditur
manente
mercurio.
Potest
&
aqua
feruente
vitrea
in
concha
e¬
lui,
frequenter
mutata
eadem.
Redit
autem
non
forma
viua,
sed
albae
cal¬
cis,
quae
reducatur
denuò
quo
pacto
solet
praecipitatus.
Nonnulli
subli¬
mant