352
PHILOSOPHORVM. 117
infundo remanet, dicitur ignis qui interdum dici¬
tur terra secunda. De quibus duabus terris Ari¬
stoteles loquitur, vt puta de terra & igne quae si¬
mulsunt in album calcinate: acetiue, quae duae sunt
aquae scilicet aqua & oleum, Et aliquando sumit
nomen vnius, pro nomine alterius, vt indigni in¬
quisitores deueniant a tramite veritatis.
Rursum dicit Aristoteles. Adiunge ei duas vir¬
tutes operatiuas scilicet aquam & oleum, rectifi¬
cando aquam & aerem, rectificabitur etiam terra
& ignis. Hoc ideo addidi, pro eo quod in praece¬
denti capitulo de separatione minus dixi. Et pro¬
pter eos qui solent libros deflorare, ne simul in
no capitulo totum ordinate positum inueniant quod
requirunt, sed quo ad coniunctionem dico, quod tres
sunt modi coniungendi, scilicet dyptatiua, vt inter
agentem & patientem, rarum & densum, mascu¬
lum & foeminam, sulphur & Mercurium, mate¬
riam & formam.
Vnde philosophus. Et materia & forma tan¬
tum, continetur generatio naturae, Item alibi dicit
Sufficit operatori huius artis reducere rem ad sim¬
plicem puritatem raritatis, & densitatis. Quamuis
non singillatim in elementis, Coniunge ergo Sabri
cum Beye vt inter se gignant sibi simile, quorum
semen multiplicabitur sicut stellę, Et sic patet quod
dyptatiua coniunctio est sufficiens in magisterio.
gg