352
PHILOSPOHORVM. 118
claro superueniente, calor augeatur temperate,
& sic maxime diebus abstinentiae quousque sol
refulgens oriatur, & ex tunc in calore triplo nu¬
triatur continue eo quod tunc non timet poenas
certantis ignis.
Et sic est corpus causa retinendi aquam, &
aqua saluandi oleum a combustione, & oleum
causa retinendi tincturam igneitatis causa appa¬
rentiae coloris, sicque conabitur spissum retinere
subtile, & conabitur anima pugnare cum igne
& ipsum pati, & conabitur spiritus submergi,
& fundi in corporibus.
Et tunc simili applaudit suo simili, pro¬
pter concupiscentiam adhaerentiae materialis ma¬
xime & formae sulphureae. Vnde Vometras
philosophus:
Duo sulphura habitant in corpore, tanquam ig¬
nis, in lignis, & lapidibus, quae arte subtilissima
portet extrahi absque combustione. Nam qui non
differt sulphura duo & sulphura nihil nouit vno
tamen odore opus incipitur & finitur.
Duplex tamen est modus compositionis,
vna videlicet humida, altera vero sicca, & de¬
coctione fiant vnum. Itaque neutrum dimit¬
tat reliquum quia humidum faciliter impressio¬
nem facit atque dimittit. Cumque humidum &
siccum, se simul contemperauerunt, adipiscetur
gg ij
Cause reti¬
nendi.