469
Cera rosa¬
cea.
Tales sunt
st rosar. tri¬
solij, melilo¬
ti, chymi, ti¬
liae, &c.
224
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
& auri subtilissima filamenta interdum accrescunt illis. Separatio per hy¬
drargyrum hic quoque est commoda.
In genere plantarum floribus, folijsve mel aëreum & cera insistunt.
Cera per sublimationem facilè segregatur, quod mihi in rosis euenit instru¬
mento figulino, cum pannis refrigerantibus. Putauerim & mel segregari
posse per macerationem in aqua destillata, & postea ad consistentiam mel¬
lis coagulata. Sed flores eligendi sunt tunc cum maximè eis apes insistunt,
aut iudicium est mel aëreum cecidisse: & illi, qui decerpti nihil afferunt
detrimenti. Requiritur etiam industria in macerando.
TRACT. I. CAPVT XLVI.
De variorum mineralium commistorum separatione.
Inueniuntur in mineris etiam praeter metalla variae variorum commistio¬
nes, eaeque naturarum diuersarum. Segregantur nonnulla per solutionem
in aqua, vt sales, chalcanthum, alumen, &c. commista lapidibus, arenis, &c.
Quaedam per eliquationem, vt sulphur saxis inclusum; aliqua per sublima¬
tionem, vt volatiles sales, sulphur, &c. Sunt & quae per elutionem alueoli
secedunt, vel alias lotiones, vt arenae à pingui luto, &c. In quibus omnibus
natura commistorum est attendenda.
Segregare salem ab halinitro possumus per solutionem in aqua, & co¬
ctionem in lebete. Sal enim fundo adhaeret. Nitrum cum aqua effunditur,
& coagulatur.
Est & vitriolum cum alumine. Ea separantur ita: Pyritae (nam in atra¬
mentosis plaerumque concurrunt) vsti soluuntur aquis. Solutio coagulatur in
cortinis plumbeis ad liquorem spissum. Hic transfunditur in cupas, vbi in
superiore parte alumen congelat, in imo chalcanthum. Seorsim excidun¬
tur. Vt autem separentur & diuersa loca occupent, affundenda vrina est.
Ita in terra & lapidibus aluminosis ferè est atramentum. Itaque vtina vel sta¬
tim additur ad dilutum, vel postea cum clarefactum recoquitur ad spissitu¬
dinem. Et quidem cum in cortina est coctum, statim subsidet chalcanthum
innatante alumine. Itaque & superior pars in peculiaria vasa funditur, infe¬
rior item in peculiaria vbi coagulantur.
Vicina huic modo est vulgarium compositionum segregatio, veluti
vnguentorum, electuariorum & similium, quanquam quędam eiusmo¬
di sint vt separari amplius non possint, vt pinguedo pinguedini confusa, sa¬
charum sacharo, &c. Quorum natura homogenea tota est, non aliter ac se¬
parari non potest aqua eiusdem generis ab aqua, hydrargyros ab hydrargyro.
Ita & in metallicis & alijs mineralibus frustrà aurum ab auro, argen¬
tum ab argento colliquatis, segregare tentabit artifex. Est enim ea tantum
heterogeneorum.
TRA¬