352
SCALA
augmentantur, sicut illa ex quibus habuerunt ra¬
dicem. Et propter hoc mineralia non nutri¬
untur, vt exeant a sua radice sed corpus redit ad
id ex quo fuit, nec conuertitur ad aliud quo ad
conceptionem, & extractionem spiritus, quae
gressio sanguinis mulieris quod menstruum appella¬
tur cum quo foetus, quam diu in vtero est tantum
pasci debet quia tempore putrefactionis huius foe¬
tus nihil de eo apparebit. Vadit enim sol tunc
ad aquilonarem partem, & aqua quae egredi¬
tur de muliere, bene tunc dicitur menstruum,
quia cum illa & in illa sanguis menstrualis nondum
bene digestus a corpore egreditur, & est illa pu¬
ra essentia quae illam primo illuminauit, quam ac¬
cepit a sole, quae est vita eius post mortem eius
quae etiam egredi incipit ab ipso in prima solu¬
tione, cuius color est viridis, propter suam
bundantiam frigiditatis animae, & sic menstruum
appellatur aqua cum qua tribus mensibus primis
administrabitur compositum. Cum vero foetus in
cipit viuificari attrahit in corpus suum hoc men¬
struum paulatiue, donec abstrahitur a ventre, &
hoc per cursum ad vmbilicum & sic producitur
ad lucem, Est enim menstruum sanguis non bene
digestus, propter defectum caloris quod bene dige¬
ritur conuertitur in lac, quod corona vocatur,
Vnde patet, quod est sanguis bicoctus.
Et
Menstruum
quid sit.