469
226
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Ex aquis acutis in quibus metalla vel gemmae solutae sunt, facilis est se¬
paratio per aquam calidam salsam: vel etiam per destillationem.
Idem tamen etiam artificiosè fit per puluerem, ita vt vis aquae acutae
irretusa nihilominus soluat si quid denuò inijciatur. Puluis ille fit ex arseni¬
co & halinitro in vitro angusti orificij, seu geranio loricato super prunis
calcinatis, donec fumus exeat albus. Tunc teritur, inijciturque de eo ali¬
qua portio in aquam solutionis, & calx lunae praecipitatur, quo facto, noua
luna potest inijci, &c.
Ita si aceto lythargyros sit resolutus, coagulatio fit per lixiuium in hunc
modum: Vncia lythargyri triti maceratur per biduum in aceti vncijs tribus
indies agitando. Acetum effunditur sine turbatione, vel per manicam aut
laciniam destillatur. Si instilles guttam in lixiuium cineris querni, propor¬
tione obseruata, lac efficitur, in quo fit segregatio per sedimentum. Idem
euenit si in decocto aluminis, salis, &c. soluas.
Lixiuium quoduis etiam coagulat ab aqua dulci, vel destillatione, &
diuaporatione.
Vinum sulphuratum vidi lactescere ab aqua theriacali, sedimento fa¬
cto segregatio est.
Infusio stibij in lixiuio calcis, segregatur aceto immisso.
Decoctum praesilij feruet ab iniecta creta, statimque secedit. Solutio¬
nes gemmarum in aceto, iniecta medicina quadam puluerem statim red¬
dunt.
Liquores calcium metallicorum, quae olea vocant, ita se habent:
vt oleum plumbi coagulat statim in cerussam, gutta cuiusdam liquoris im¬
posita. Exhalat enim spiritus aquosus.
Decoctis herbarum si infuderis aquam fortem, secedunt, & si postea
dulcem, amplius crassescunt; quod fit etiam coctione, & destillatione.
TRACT. I. CAPVT XLVIII.
De elementis expressorum succorum & similium.
Magisterium elementorum est cum mista in sua resoluuntur ele¬
menta.
Et sunt elementa naturae, vel artis, quorum illa per putredinem natu¬
ralem, vel violentam corruptionem facta, à chymico principaliter non ex¬
petuntur, nisi quod cum aliquibus operationibus incidant, possintque et¬
iam in medicina vsurpari, quia non quoduis corrumpitur in quoduis, est¬
que discrimen inter elementa nondum mista, & ex mistione reducta.
Elementa artis naturae elementis sunt analoga, & operationibus artis
è misto educuntur: vbi notandum quod artifices in his quae perfectè sunt
mista