352
PHILOSOPHORVM. 129
tione non manuali. Primo amittit aquam quam
habet ex aere post eius resolutionem in ipsam, aer
nanque & aqua sunt elementa contigua, & media
vnde leuiora sunt mixtione, atque meliora operatio
ne ignis, Cum frigidum vicerit calidum aer, verti¬
tur in aquam. Cum vero calidum vicerit, frigidum
aqua, vertitur in aerem, aerem vero habens ex ig¬
ne, per eius solutionem putrefactionem & mul¬
tam conuectionem super ipsum donec bene ablu¬
tum sublimatione fiat album. Nam vt dicit Mar¬
chos. Cum suam biberit aquam adurentem deni¬
gratur, manetque vt praedixi in vmbra purgatorpi
cum noctibus. Concipit autem in balneis & parit
in aere. Deinde rubescens, graditur super aquam tus
et super cacumina dealbatur, & fit albus leuis, &
aerius qui prius fuit grauis siccus et obscurus, ignis
exaltatio sole incalescit aer & arescit, Vnde Psal¬
mus: Exibit spiritus eius et reuertetur in terram su¬
am in illa die peribunt omnes cogitationes, id est,
dominationes humorum. Ex quo tunc versa, sunt
in terram & abierunt in sicco flumina, eo quod vo¬
lans cecidit in nidulum, vnde prius exiuit.
Ignem vero habes a terra exaltatum per lapi¬
dis diuisionem aquae distiliationem & terrae calci¬
nationem, quia sicut ab aere aquam habes distilla¬
tione, sic ignem a terra habes calcinando. Et sic
scias quod terra suam frigiditatem aquae praestat,
kk
Vbi concep¬
tio & par¬
tus.