352
PHILOSPOHORVM. 130
subtilior est aere inferior. Et sic in vno con¬
tinentur quinque, scilicet vna quaternitas, id est
terra, aqua, aer, & ignis, & punctus solis in me¬
dio rubeus. Et hic pullus est auis Hermetis.
Quare omnium philosophorum ab omnibus
veteribus nostris, lapis noster nuncupatus est, ma¬
xime etiam propter albedinem, & siccitatem eius,
ac manifestam aqueitatem ipsius circundantem, ac
intentissimam rubedinem eiusdem occultatiue im¬
plicantem.
Dicit enim Aristoteles quod non fit transitus
rectius inter extrema, nisi per medium. Ideoque
non vertitur calidum in frigidum, nisi per humi¬
dum quod est eorum medium, nec etiam aqua ver¬
litur in ignem, nisi primo vertatur in aerem, nec ter¬
ra vertitur in aerem, nisi prius vertatur in aquam, nam
ignis & aqua sunt elementa contraria, siue extre¬
ma, & aer & terra sunt eorum media, quia sicut
qua est iuxta aerem inferius. sic aer est iuxta ignem
superius. Ideoque aqua contrariatur igni, sicut terra
aeri, eo quod aqua & aer, conueniunt in humido,
ignis & terra in sicco. Terra immediate mutatur
in ignem, sicut aqua in aerem, sed ignis & aquam, aer
& terra non rotantur, nisi terra in aquam, & aer
in ignem prius conuertantur, ignis vero in sua alti¬
tudine secundum Rogerium bacconem est calidu¬
us et siccus in quarto naturaliter, quę si vis vertere
kk ij
De rotatio¬
ne elemen¬
torum.