352
PHILOSOPHORVM. 131
pillaris, quia circa materiam per latera vasis sub ci¬
trini vbi prius post summam nigredinem apparuit
circulus albus. Et non cures de coloribus ante ve¬
ram albedinem apparentibus, quia veri non sunt.
Nam bis nigrescit, bis vilescit, bis albescit, & bis
rubescit, Nam componitur quatuor diebus putrefa¬
ctis, colorem dabit nigrum obscurum, diu moratu¬
rum, secundo nigrum citrinum, tertio rubeum ni¬
grum, quarto rubeum claro similem croco sicco,
quinto demum calorem recte albedinis circa quam
nullum consequeris effectum. Cum autem apparu¬
erit candescens per totam materiam, ad instar terrae
foliata vel foliorum rubum fixa firmiter illam &
calcina. Deinde addendo nouum humorem exal¬
ta & iterum fixa, & hoc iteratius. Demum mortifi¬
cato igne vt praedicitur, & continue exalta albedi¬
nem in aurum solis aurigum, vt ascendat in currum
igneo ad coelum, post Heliam vel in paradisum[sic]
gloriae dyadematae regio insignito. Et tunc fit no¬
stra tyriaca perfecta & lapis rotundus, quia in qua¬
litatem temperatus quatuor elementa lapidis con¬
corditer exaltantur.
Vndecimus gradus dicitur multiplicatio.
Quae est bonitatis augmentatio coloris exal¬
tatio, & quantitatis infinite artificiosa accumulatio
kk ij
Binies colo¬
ratur.