352
SCALA
nec ipsa a sua matre aliquo modo differre possunt,
Rebus ergo mixtis, vt per confixationem multipli¬
centur, pone vas ad ignem & custodi fumum prae¬
cauens ne fugiat ab eo aliquid, & regimen totum
est in tempore ignis morare, prope vas & intuere
medicinam quomodo mouebitur de colore in co¬
lorem, in minori tempore quam in vna hora diei,
quousque veniat ad metam albedinis citissime namque li¬
quefiet in igne, & congeletur in aere, quia fumus, cum
senserit ignem penetrabit in corpus et spiritus con¬
fringetur in siccum, eritque corpus vnum fixum cla¬
rum album vel rubeum, secundum quod medici¬
na fuerit & fermentum. Tunc decide ignem, dimit¬
te totum infrigidari, quia cadit vnum pondus su¬
per mille milia, & ducenta milia, cuiusuis corporis
vt conuertatur in aurum optimum vel argentum
secundum elixiris qualitatem.
Duodecimus gradus & ultimus huius
scalae sapientis & totius operis
completiuus dicitur Pro¬
iectio.
Quae ad desideratiuam laeticiam artificem per¬
ducit. Vnde pro proiectione in paucis verbis. Sci¬
endum est quod prius dicitur proijce, id est pon¬
dus vnum super mille, &c, Melius tamen est proij¬
cere