352
SCALA
Epilogatio totius & omnium supradicto¬
rum summaria recapitu¬
latio.
Sumatur ergo lapis in capitulis sufficienter no¬
tus. Et cum operis instantia assiduetur, super
ipsum perfectio sublimationis, vt mundetur per
hoc & subtilietur, donec in vltimam subtilitatis pu¬
ritatem deueniat, & vltimo volatilis fiat, hic qui¬
dem est primus eius administrationis gradus.
Ab hinc vero cum modis fixionis figatur, donec
in ignis asperitate quiescat, sic autem opus lunae ni¬
mis album, & opus solis nimis rubeum, quia album
opus est hyemis, rubeum vero aestatis, ideoque
subtiliationis maioris partium indiget per modos
proprios in maiori decoctione digestionis, sclicet
donec rubicundissimum assumat colorem. Et in
hac vna perfectione secundi gradus praeparatio¬
nis meta consistit.
Sed & in tertio est totius operis complementum, vt
scilicet iam fixum lapidem cum modis subtiliatio¬
nis volatilem facias, & iterum volatilem fixum, &
fixum solutum et solutum iterato volatilem, & vo¬
latilem iterato fixum, quousque fluat & alteret in
complemento, solifico & lunifico certo, quoniam
ex iteratione praeparationis huius tertij gradus in
medicina, resultat alterationis, & bonitatis mul¬
tiplis