352
PVERORVM. 142
dare potest, quoniam terra manet in se fixa, ideo
etiam secum figit & retinet alia elementa. Aqua ve¬
ro cum sit frigida & humida mundat terram, & con¬
stringit, quoniam frigidum & humidum est siccita¬
tis constrictiuum. Verum tamen est quod humi¬
dum cito recipit impressionem & cito dimittit, sic¬
cum autem grauiter recipit impressionem & graui¬
ter dimittit. Idcirco humidum et sicum ad se inuice com¬
plectuntur & contemperantur, & adipiscitur sic¬
cum ab humido per partium continuationem, ideo faci¬
liter impressionem recipit et acquirit humidum a sicco,
vt firmiter teneat impressionem & omnem ignem
patitur. Vnde propter humidum prohibet siccum
a sua separatione, & propter siccum prohibet humi¬
dum a sua fluxibilitate, aer vero circundat aquam,
clarificat & rubificat terram & tingit ipsam vt ap¬
pta sit ad extentionem & fusionem. Ignis autem to¬
tum compositum maturat, subtiliat & rubificat,
& aerem perungit & consolidat, terrae & aquae
frigiditatem constringit, & ad meliorem comple¬
xionem & ad quantitatem reducit.
Elementa grauia, vt sunt terra & aqua, ad fixi¬
onem & quietem. Elementa vero leuia, vt sunt ignis
& aer, plus iuuant ad fusionem & tincturam.
Hinc dicit Aristoteles Ego diuidam tibi lapidem in qua¬
tuor operationes id est quatuor elementa, Cum ergo ha¬
bueris aquam ex aere, et aerem ex igne, et ignem ex terra
nn ij