352
PVERORVM. 144
coloratur & rubificatur & fit tinctura intentionis
rubedinis. Quia autem sit necessarium quod lapis
noster primo fit niger. Hoc sic probatur: Quia
generatio vnius non fit nisi per corruptionem
alterius. Sed corruptio putrefactionis non fit ni¬
si per calorem agentem in humido.
Sed calor agens in humido efficit primo nigre¬
dinem, quare liquide patet, quod principium no¬
stri operis est nigredo & caput corui. Ideo philo¬
sophus in turba dicit. Cum videris illi aquae nigre¬
dinem euenire, scias tunc corpus esse liquefactum
Tunc oportet ignem leuem continuare super ip¬
sum donec conceperit nebulam tenebrosam, quam
peperit. Tota intentio omnium philosophorum
est & fuit, vt corpus iam solutum in puluerem ni¬
grum suam ingrediatur aquam & fiat totum,
vnum, & pura aqua suscipit aquam sicut naturam
propriam. Hinc dicit Rosarius philosphus: Opor¬
tet illam nigredinem aquae, leui igne decoquere do¬
nec in sua aqua nigratur, scilicet donec totum fiat
aqua. Tunc enim aqua miscetur aquę, & aqua aquam
amplectitur, ita quod ab inuicem non poterint sepa¬
rari. Insipientes & falsia Alchimistę audientes aquam
putant eam aquam esse vulgi. Si autem libros
philosophorum legissent vtique scirent eam rem
quam esse pregnantem. Quae tamen absque corpore suo
cum quo coniuncta est, facta sunt vna aqua permanens
Caput cor¬
ui.