352
LVDVS
uum purum, coagulabit illud vis sulphuris albi
non vrentis in album, et illud est res optima, quam
possunt habere operantes alkinnam, et conuertunt
illud in album, quia natura continet in se naturam,
& vero matrimonio compulatur ad inuicem. Et non
est nisi sola vna natura, quę in vnoquoque gradu ope¬
rationem suarum in aliam conuertitur maturam, eo
quod natura natura letatur, & gaudet, & natu¬
ra naturam superat, et natura continet naturam
docens eam preliare contra ignem. Nec ta¬
men sunt diuersae naturae, nec plures: sed vna tan¬
tum natura est, habens in se naturas & res omnes
quibus sufficit ad artem nostram, quia vno ordine
natura opus suum incipit & finit.
Qualiter lapis noster debet rubificari
audi Rosarium.
Nisi primo dealbaueritis aes nostrum, ipsum ru¬
beum facere nequitis, quia nemo potest transire
de extremo ad extremum, nisi per medium. Hoc
est dicere: nemo potest venire de nigro ad citri¬
num, nisi per album, eo quod citrinum ex multo
albo & purissimo nigro est compositum. Dealba
ergo nigrum & rubifac album & habebis magi¬
sterium. Quoniam sicut annus diuiditur in qua¬
tuor partes, sic etiam opus nostrum benedictum.
Nam primo est hyems, id est frigidum & humidum
&