352
LVDVS
in crusibulo aliquantulum, vt bene se in corporent,
& debent esse tres crusibuli, vnus, in quo est medi¬
cina cum Ioue mixta, in secundo debet esse Mercu¬
rius crudus dimidia pars vel duae. Tertium crufi¬
bulum debet esse vacuum. Deinde medicina
existens cum loue in crusibulo proijciatur in aliud
crusibulum vacuum. Tunc statim Mercurius eua¬
cuetur ad crusibulum, vbi est medicina cum loue,
vt bene moueatur, vt bene permisceatur. Deinde
totum repone ab igne, & permitte infrigidari ex¬
tra ignem. Alia vero crusibula semper stent ad ig¬
nem, Et cum Mercurius fuerit infrigidatus, medi¬
cina euacuetur in crusibulum vacuum. Deinde eua¬
cuetur aliud crusibulum, in quo fuit medicina, &
apponatur Mercurius. Et sic semper proceden¬
dum est, quousque medicina congelauerit Mercu¬
rium, quo congelato in vitrum rubeum & dya¬
phanum, & transparens, huius vitri rubei po¬
natis vnum pondus super 44. pondera Iouis fusi,
& erit valde bona proportio, Et faciatis cum eo
eodem ordine, quo supra fecistis in proiectione
medicinae albae. Et est notandum, si est metallum
frangibile, tunc debetis plus addere de corpore im¬
perfecto, scilicet de loue vel Saturno, si proiectio
fuit super Saturnum. Et sic potestis per eundem
modum de omnibus alijs metallis facere. Et scire
debetis, quod additionem corporis imperfecti de¬
betis