469
DE MAGISTERIIS.
231
dicerem, inquit quidam. Nam ista Paracelsica praxis nihil habet aliud quàm di¬
stinctionem partium diuersarum, quae exeunt per alembicum, vel non exeunt.
Videtur etiam operosior res quàm vtilior, multisque aliis artificiis inferior.
Alius modus: Quae fixam consistentiam habent, calcinantur cum sale
petr. Calces sublimantur cum sale ammonio, repetitis vicibus donec iusta
sit copia. Sublimatum soluitur deliquio.
E solutione extrahuntur ordine elementa agnoscenda coloribus suis.
Adhibetur autem ignis per gradus, fitque destillatio primùm in alembico,
postea in retorta.
ELEMENTA PLANTARVM, CARNIVM
& similium.
Duo sunt hi potissimum processus:
I. Rem herbaceam, carneam, vel similem, si succulenta est, cum suo
succo, si non, cum vino aut alio liquore, tusam, putrefacito ad suum termi¬
num. Destilla in balneo, & exibit elementum aqueum, seu phlegma. Feces
tunde, affusoque iterum phlegmate quantum satis, macera vase clauso per
septendium. Destilla per cineres, & ascendit liquor aureus, in quo est aer
& aqua. Separa in balneo, & aqua exeunte, remanebit aer instar olei
aurei. Caput mortuum tere, & affunde quatuor partes phlegmatis. Di¬
gere per dies septem, destilla igni fortiori, exibit primùm phlegma, po¬
stea liquor rubeus, qui est ignis, quae si vno recipiente excepisti, separa in
balneo: Terra nigra manet in vesica, seu cucurbita, & vocatur caput mor¬
tuum, quod poteris purificare à sordibus. Elementa singula ita elicita re¬
ctificantur septies, propeque accedunt ad quintam essentiam circu¬
lando.
II. Recentia tundantur, & succus exprimatur, si non recentia, ma¬
cerentur in aliquo liquore: exprimantur, expressum coquatur ad mellis
crassitiem. Hic succus in balneo destillatur, & exit phlegma, quo ces¬
sante, vas transfertur in cineres, oleumque aereum exugitur. Fortiori de¬
mum igni mutato receptaculo prodit ignis, terra manet. Rectificatur
quoduis illorum destillatione sua: terra repurgatur.
Hic modus assumit extracta rudia, quae aliâs inter essentias solent referri.
Sed tamen praxis est magistralis.
Nonnulli ex his vna eademque opera quatuor in vno vase conficiunt. Res
continetur in matula rectè in catino collocata. Eius collo adaptatur alembicus
cum rostro recto. Hoc inseritur vitro amplo tribus aliis lateribus rostrato,
seu fistulato, ita vt vnicuique suum recipiens adaptetur. Aqua deorsum
cadit. Aër pellitur ad latus è regione rostri alembici. Ignis ascendit, & reflexo va¬
se excipitur. Alij alia fingunt vasa.
Spe¬
ii