352
VADE MECVM
nem, quam capit a materia minerali, & non vege¬
tabili, nec animali. Et propter hoc fili, debes cog¬
noscere elementa nostri lapidis, quae sunt materia
naturae mineralis. Hoc certum teneas, quod quan¬
do volueris componere elementa mineralia, non
capias de primis puris, nec de vltimis, ad crean¬
dum nostrum lapidem, quia prima sunt multum
simplicia, & vltima nimis grossa. Quando vis
commedere, recipe panem, & dimitte farinam.
Haec est doctrina tibi data per figuram de
lementis, in quibus sunt etiam realia mineralia, a
quibus mouetur coelestis instrumentalis.
Quare fili scire debes, quod virtus informatiua
mouet instrumentum, & instrumentum mouet
materiam, & materia mutata a potentia occulta
ad actum manifestum. Et virtus informatiua
introducitur in materiam per scientiam cogni¬
eam, per artistam in suo opere naturali. Item opor¬
tet vt habeat duo principalia instrumenta, per quę
ipsa formet suum opus, secundum diuersitatem
suae naturę. Et nota, quod in lapide nostro dicta
virtus est mortua, quia non potest multiplicari ra¬
tione suae substantiae grossae, durae atque compactę,
in qua calor est ligatus, cum ibi non possit moue¬
ri, per quem calorem dicta virtus debet formari,
ad generandum dictum lapidem.
Et de hoc tibi dabimus exemplum per granum fru¬
men¬