352
VADE MECVM
Item calor penetrat in suam propriam materiam,
& non cessat operari vegetando, ampliando, elon¬
gando, extendendo multiplicando, quousque venit
ad punctum, et ad terminum, in quo plus abundat
et habeat de materia humida quam sicca, quia tunc
humor incipit terminari & inspissari cum virtute
informatiua, differente ab alijs, per concordantiam.
Et sic per experientiam euidentem materia te do¬
cet, quod virtus quae est in potentia seminis grani¬
tritici, nunquam procedit in actum productiui vel
vegetatiui, nisi post corruptionem & put refactio¬
nem suae materiae quae est causa suae alienationis,
subtiliationis, & rarefactionis, quousque veniat ad
punctum generationis, quam nos vocamus ab
no gradu grani in centum, & centum in mille mi¬
lia. Quare sciunt rustici necessitatem viuendi &
crescendi. Quia si granum non proijcitur in ter¬
ram, nunquam virtutem suam multiplicabit, quia
materia sua sicca non patitur partes suae termina¬
tionis per conuersionem subtilem in propinquam.
Et si proijcitur in terram, calcinabitur per resolu¬
tionem, & crescit humidum causa putrefactionis, per
quem venit in motum suae animationis, quae fa¬
cit multiplicare cum calore coelesti, per quem exal¬
tatur, & fermentum appellatur. Vnde nos damus
fermentum, res autem cui damus, pergentes
mundas facere virtute coelestium, cum semina¬
tione